immacolataIn data 7 ottobre il Santo Padre Francesco ha nominato l'Em.mo Card. Kevin Joseph Farrell, Prefetto del Dicastero per i Laici, la Famiglia e la Vita, Suo Inviato Speciale all’inaugurazione della Cupola dedicata alla Santissima Trinità, nella Basilica dell’Immacolata Concezione a Washington, Santuario Nazionale degli Stati Uniti d’America, in programma 1’8 dicembre 2017.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Mons. Vito Buonanno, Direttore dei Pellegrinaggi della Basilica del Santuario Nazionale dell’Immacolata Concezione in Washington D.C.;

- Rev.do Mons. Charles Antonicelli, Vicario Episcopale per gli Affari Canonico-Giuridici dell’Arcidiocesi di Washington.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre Francesco all’Em.mo Card. Kevin Joseph Farrell:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
COËMGENO IOSEPHO S.R.E. Cardinali FARRELL
Dicasterii pro Laicis, Familia et Vita Praefecto

Cum animi Nostri gaudio nuper accepimus proximo die VIII mensis Decembris Vashingtoniae aedificationem praeclarae Basilicae Immaculatae Conceptionis BMV sollemni modo ad finem adductum iri. Illo enim die cum magno opere musivo inaugurabitur tholus Sanctissimae Trinitati dicatus, cuius partem Nosmet Ipsi in visitatione Nostra die XXIII mensis Septembris anno MMXV benediximus. Hoc modo sacri Praesules, presbyteri et christifideles laici Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis gratias omnipotenti Deo agere volunt ob aedificationem Sanctuarii Nationalis, quam catholici Episcopi harum Civitatum anno MCMXX inceperunt, nec non ob tanta beneficia quae superiores per annos toti inibi christianae communitati Ipse largiri est dignatus.

Cum quidem de eventu magni momenti agatur, Venerabilis Frater Noster Donaldus Villelmus S.R.E. Cardinalis Wuerl, Archiepiscopus Metropolita Vashingtonensis, humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem Virum mitteremus, qui Nostras vices in memorata celebratione gereret Nostramque erga gregem ipsi concreditum et omnes qui in Sanctuarium peregrinantur dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui aliquando ad clerum Vashingtonensem pertinuisti, episcopalem ordinationem in hoc Sanctuario accepisti atque munus Auxiliaris Vashingtonensis diligenter exercuisti, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad dictam celebrationem, quae in proxima Sollemnitate Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, caelestis videlicet Patronae Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis, perficietur.

Sollemni ergo praesidebis Eucharistiae atque Pastorem gregis Vashingtonensis aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad gratias pro omnibus beneficiis a Deo misericordi acceptis agendas adhortaberis nec non ad diligentem eius praeceptorum observationem, potissimum quod pertinet ad vitae humanae dignitatisque personae propagationem et defensionem. Optamus denique ut cuncti, Redemptoris Matrem inspicientes, “quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget” (Lumen gentium, 65), novis viribus novoque caritatis studio peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium nostra etiam aetate demonstrent atque spirituali assiduitate emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes; a cunctis vicissim preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus diligenter adimpleamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Novembris, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

© http://press.vatican.va/content/salastampa/it/bollettino.html - 2 dicembre 2017


Share this post

Submit to FacebookSubmit to TwitterSubmit to LinkedIn


"L'articolo e le immagini sono state prese dal web al solo scopo di condividere il buono ed il bello, per il Vangelo, su questo sito, senza scopo di lucro. Nel caso di violazione del copyright, siate gentili, cortesemente, contattateci ed il materiale sara' subito rimosso. Grazie."