Lettera all’Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione dell’850 anniversario della dedicazione della Cattedrale di Notre-Dame di Tournai, in Belgio

stemma papa francescoIn data 28 marzo 2022, il Santo Padre ha nominato l’Em.mo Card. Jozef DE KESEL, Arcivescovo di Mechelen-Brussel, Suo Inviato Speciale alla celebrazione dell’850 anniversario della dedicazione della Cattedrale di Notre-Dame di Tournai (Belgio), prevista per il 22 maggio 2022.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia, composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Can. Olivier FRÖHLICH, Vicario Generale della Diocesi di Tournai;

- Rev.do P. Étienne NTALE, Padre Provinciale dei Barnabiti.

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali DE KESEL
Archiepiscopo Metropolitae Mechliniensi – Bruxellensi

Venerabilis senectus Deo est et condicio decore dignitateque insignita et eminentia sapientiae: in Domino enim non quae est diuturna neque annorum numero computatur (cfr Sap 4, 8), sed bonus est fructus, qui in opere exiguum laboratur iuventutis excipientis doctrinam et demum editur de generationibus illius (cfr Eccli 6, 18-19). Quam non modo in hominibus, sed etiam ad domum ecclesiae collaudamus relatam, in qua summus angularis lapis Christus Iesus.

Haec considerantes, valde laetamur de octingentesimo et quinquagesimo celebrando anniversario a dedicatione ecclesiae cathedralis Tornacensis Deo in honorem Dominae Nostrae die IX mensis Maii anno MCLXXI dicatae, cuius diutina sollertia iam per saecula efflorens praelaudanda est, divinarum laudum pio resonans decore, domicilium virtutum, apium curae perfugium, Evangelii lumine late advecto merito gloriosa, quae adhuc hodie indefessi pastorum laboris gratia mira eminet pulchritudine.

Tantam recolentes memoriam, quae anno praeterito simpliciore modo ob virus coronarium est celebrata, ut inter sollemnia perfrui possent christifideles praesentia ac verbo alicuius Eminentissimi Viri, qui Nostras vices ibi gerat Nostramque erga istam communitatem manifestet dilectionem, Venerabilis Fratris Vidonis Harpigny, Episcopi Tornacensis, humanissimae petitioni concedentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram vertimus, qui, nobilissimae terrae Belgii praestantissimus filius, adiuncta Ecclesiae in illis regionibus Europae historiae atque humani divinique cultus et pastoralis operis inde propagati admodum comperis, ut hodie peraptus videaris ad Ecclesiae sollicitudinem per hoc ministerium tuum significandam. Idcirco, hisce Litteris Te Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnia, quae die XXII huius mensis Maii in eadem cathedrali agentur ad honorandos DCCCL annos eiusdem ecclesiae dedicationis.

Libenter tibi potestatem facimus, dum celebrationi Eucharistiae praesidebis, clerum et populum, necnon publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos cohorteris, ut in hac orationis domo humano instructa labore, summo angulari lapide ipso Christo Iesu, caelestis Ierusalem fiant imago, Spiritu vivificata, caritate coagmentata. Simul, insuper, gravissimum Nostrum ministerium Petrinum precibus committimus universae Tornacensis communitatis ibi congregatae.

Dum tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Nostram Apostolicam impertimus omnibus, qui celebrationi intererunt, trasmittendam, legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter exposcentes, ut haec communitas fidelium, hunc laetitiae diem affectu sedulo celebrans, quod recordatione percurrit semper teneat in opere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Maii, anno Domini MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.

FRANCISCUS

© http://press.vatican.va/content/salastampa/it/bollettino.html - 14 maggio 2022



Iscriviti alla Newsletter

Iscriviti alla mailing list di cristiano cattolico. Conforme al Decreto Legislativo 30 giugno 2003, n.196, per la tutela delle persone e e il rispetto del trattamento di dati personali, in ogni momento è possibile modificare o cancellare i dati presenti nel nostro archivio. Vedi pagina per la privacy per i dettagli.
Per cancellarsi usare la stessa mail usata al momento dell'iscrizione.